Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
augent etiam relata
verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab
humilioribus verbis1 ad superiora, omninoque semper est
quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta
verbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis,
quibus actio vocis et gestus2 congruens et apta ad animos
permovendos accommodata est. Sed et in verbis et in
actione causa erit ponderanda et pro re agendum. Nam
haec quia videntur perabsurda, cum graviora sunt quam
causa fert, diligenter quid quamque deceat iudicandum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.